monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 10
Bonorum autem dona quis dubitet esse perpetua, cum se cognoscunt laetitiam percipere, et ulterius tristitiam non timere; mereri gaudium, quod norunt esse continuum? Illic animus sua prospera non pavescit, sed exsultationem propriam semper retinet in aeternum cogitata prosperitas. Advertunt enim beatitudinem suam in summa esse securitate, cum se intelligunt iam non posse peccare. Nulla ibi iam quatitur varietate nostra securitas: fixa mens non nutat, non fluctuat, non movetur; et in tantae pacis stabilitate defigitur, ut nihil aliud praeter illam contemplationem vel quaerere vel cogitare patiatur.