monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 8
Ipsa denique anima nostra quantis hic cruciatibus afficitur, cum tamen nulla defectione solvatur! Montes quoque nonnulli quam nimio torrentur incendio, et tamen inter flammas suas stabiles perseverant! Salamandra incendio reficitur, et ignis calore reparatur. Vermiculi quidam aquis aestuantibus nutriuntur. Sic dat istis victum, quod aliis minatur interitum. Quod si inter has mortales materias talia nos exempla corroborant, quid de illa aeternitate credendum est, ubi mortalem non invenit, quem poena consumat?