monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 7
Ex hoc igitur quasi vasto flumine quidam videtur rivulus turbidus altercationis exire, si iugi poenae concedatur aeternitas; dum consumptio vix substantiam permittat existere, quam nullo se permittit tempore reparare. Sed istud omnino superfluum est in causarum perennium ratione cogitare. Nam et talis poena esse potest quae torqueat, non imminuat; et talis substantia quae sensum doloris augeat, non defectum mortalitatis incurrat.