monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 5
Sic enim varietas vitiosa punitur, ut eius damnatio nullatenus immutetur. Miserrimi omnium et perdendo quod diligunt, et iugiter patiendo quod nolunt. Aevum sine dulci vita, mors sine remediabili fine, civitas sine laetitia, patria exosa, amara domicilia, coetus tristium, turba lugentium; et quod super omnes confusiones deterius est, illos ibi torqueri secum posse cognoscunt, quos decepti numina crediderunt. In ipso tamen supplicio pro meritorum qualitate diversitas est.