monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 4
Nam dum corpora sexum suum die resurrectionis in illa celeritate qua sunt omnia creata, receperint, quae erit calamitas miseris in aeternum cruciari, nunquamque deficere? Ita enim perpetuae poenae tradentur, ut infauste semper existere comprobentur. Dolor sine fine, poena sine requie, afflictio sine spe, malum incommutabile.