monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 2
Non enim ulterius labore frangimur, non cibo reficimur, non ieiunii diuturnitate quassamur; sed in animae nostrae natura iugiter perseverantes, nihil boni malique faciemus, sed usque ad tempus iudicii, aut de praeteritorum actuum pravitate moeremus, aut de operationis nostrae probitate laetamur. Tunc autem recipiemus factorum omnium plenissimum fructum, quando voce Domini aut repudiati fuerimus, aut ad regnum perennitatis admissi.