monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 11, 16
Verum haec in sexu validiore non adeo miranda sunt. Quis autem digne sufficiat virginum ac viduarum maximas explicare virtutes, quae sic ad praecepta Dei sancto amore rapiuntur, ut et magnae patientiae se vigore discrucient, et ad martyrii coronam, victa carnis infirmitate, perveniant? Locuti sumus multa de anima, diximus etiam de corpore nostro quae visa sunt. Tendamus nunc aciem mentis in futuras retributiones. Convenit enim ut postquam se creatura cognoverit, ad Creatorem suum pura mente festinet.