monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 11, 8
Meruit Elias ne plueret: obtinuit etiam ut se desideratus imber effunderet ; et unus homo beatis supplicationibus egit quod generalitas, cum suspenderetur, impetrare non meruit. Istis enim, qui se coelesti conversatione mundificant, virtus supernae miserationis conceditur , quam homo propter originale vitium habere non potest. Cum creati per mundum transeuntes, maiestati semper affixi sunt: quibus tam assidue praestantur magnalia, ut plane videantur esse miracula