monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 11, 5
Inopia ditescunt, carceribus laetae sunt; et inter haec iure saecula illis obediunt, quia semper bonos sequuntur: contra persecutores fortiore semper eriguntur audacia , quando finis lucis illis principium est bonorum; et in aeterna beatitudine recipiunt, quod in temporali conversatione gesserunt.