monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 11, 4
Tales animae (Domino praestante) etiam noxiis spiritibus imperant; et illi, quos mundus patitur infestos, a creatura minore superantur. Adhuc in corpore positae, fortiores sunt angelis malis; adhuc indutae carne iubent potestatibus aereis; et quorum tentationibus non cedunt, eis divina virtute dominantur. Istae enim immortales proprie sunt dicendae, quas nulla poenitudo discruciat, nullus moeror affligit, quae sibi nequeunt reputare, quod probantur existere.