monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 11, 1
Sanctarum igitur animarum et in ista communi vita magna iam virtus est. Nam carnem illam expugnatricem humani generis per quietem debellant, et victrices sui sunt, dum studentes constantiae vivo corpori mortem delectantur infligere. Vae autem carni quae hic superata non fuerit; nam quae in hac conversatione vincitur, illic sine dubio coronatur.