monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 10, 6
Malis nubilus vultus est in qualibet gratia corporali; moesti etiam, cum laetanter agunt, cum paulo post poeniteant, deserti impetu voluptatis suae, subito in tristitiam redeunt; oculi interdum, supra quam necesse est, commoventur; iterumque cogitantes infixi sunt, incerti, vagi, fluctuantes, ad omnia trepidi, de cunctorum voluntate suspensi, curis anxii, suspicionibus inquieti; aliena de se iudicia sollicite perscrutantur, quia dementer propria perdiderunt: quaerendo mundanam vitam, calamitatem infernae mortis incurrunt; et dum lucem temporalem avide cupiunt, tenebras perpetuae noctis acquirunt.