monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 10, 3
Nam et illi in eadem parte sunt, qui, etsi recte credunt, foedis tamen sceleribus polluuntur: quoniam cum se gravibus peccatis connectunt, a Creatore dissolvunt. Tunc immortalis anima fit mortua tenebris suis: incipit amare quod perit, incipit odisse quod vivit; virtutes odit, vitia semper affectat, et lamentabili obscuritate fuscata, rationem mundissimam non habet, quia in gurgitem se perversitatis immersit, mox ab antiquo hoste captiva , ad vitia praeceps agitur, et per corporis illecebras sumit de eius obnoxietate victorias.