monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.157 > uwbM.p.th.f.12.15 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 9, 18
Qualia enim meruit tunc habere libera, quae nunc tot bona noscitur retinere damnata? Verum ista caro, quamvis diversis vitiis appetatur, multisque vulneribus lacerata subiaceat, ipsa tamen est quae coeleste Psalterium canit, quae gloriosos martyres facit, quae conditorem suum visitata promeruit, quae ipsam quoque vitalem crucem sancti Redemptoris accepit: merito iam spiritalis futura creditur, quando et hic mortalis tanto munere perfuncta gloriatur. Sic enim ista magna quidem natura, sed originali delicto peccatis quotidianis obnoxia, ieiuniis, eleemosynis, assiduisque orationibus divina se suffragante gratia componit: sic emundatis sordibus peccatorum lucidam praeparat mentem, ut suum suscipere mereatur auctorem.