monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 9, 17
Sed hoc, propter nimiam prolixitatem in summam dictum, abunde sufficiat, nullum corporale animal in tantam mysteriorum significationem fuisse formatum. Debuit enim consilio summo fieri, quod videbatur rationabili animae esse coniungendum. O summi opificis creatura mirabilis, qui sic humani corporis lineamenta disposuit, ut si primi hominis non esset peccatis gravantibus onerata, magnis muneribus non fuisset exuta!