monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 9, 16
Sed cum membra singula diversa corpori praebere videantur officia, aliudque nobis sublime, aliud mediocre, aliud sit in ultimo constitutum, in tantam complexionis gratiam convenerunt, ut omnia sint necessaria, omnia probentur accommoda, sicut Apostolus ait, cum Ecclesiam Dei studio charitatis adunaret: Non potest dicere oculus manui: Non es mihi necessaria; aut iterum caput pedibus: Non desidero operam vestram; sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae putamus ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus . Deus enim ita temperavit corpus atque distribuit, ut membra inter se mutuis adiutoriis indigerent.