monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 9, 13
Vultus siquidem noster, qui a voluntate nominatur, speculum quoddam est animae suae: quia quod substantialiter non cernitur, per huius habitum evidentissime declaratur. Quanta possint de membris eius reliquis dici! Cur triginta duobus dentibus gingivarum nostrarum ordo clavatus sit? Quare cervix nostra septem nodis, spina viginti tribus spondylis colligatur?