monumenta.ch > Hieronymus > csg75.357 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 9, 10
Quintus est tactus, qui etiam cunctis membris communiter noscitur attributus. Elegantior nobis in manibus est, quae singulariter datae sunt ad multas cogitationes nostras communiter explicandas. Altera enim per illas evenit firmior memoria; nam quod oblivisci possumus, istis scribentibus sine labore retinemus. Hae sunt diversarum artium opifices, et pene totius nostrae operationis effectus.