monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 9, 8
Hoc autem corpus animatum quinque sensibus administratur ac regitur; qui licet sint communes cum belluis, a nobis tamen rationabili iudicio melius distinguuntur atque complentur. Primus eorum visus est, qui aere illuminato colores recipit corporales, et in eis suas proprietates agnoscit. Aspectus enim est (ut veteres definire maluerunt) vis animae spiritualis, egrediens per oculi pupillam, res non adeo longinquas attingens, sed ad quas poterit pervenire, diiudicans: illud videns, ad quod destinatur ut videat.