monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 9, 7
Unde, praestante Deo, hominis reparatio fecunda procedit: unde mortales nesciunt habere defectum, quando, personis pereuntibus, genus noscitur servari posse continuum. Decorum membrum, si non fuisset turpi libidine sordidatum. Quid enim illo pretiosius esset, si inde humanum genus sine culpa descenderet? Sic omnia praeconialia creata sunt, si peccatis polluentibus non redderentur obscena.