monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 9, 6
Et quoniam neque cornu, neque dente, neque fuga (sicut alia animalia), corporis humani forma se praevalet vindicare, robustus illi thorax brachiaque concessa sunt, ut illatam iniuriam manu defenderet, et obiectu pectoris quasi quodam clypeo vindicaret. Genitalia vero nostra in magnum ministerium quis dubitet attributa?