monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.115 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 9, 4
Sunt etiam singularia in medio constituta, ne in unam partem praeiudicialiter vergentia , alteram competenti decore nudarent, nasus, os, guttur, pectus, umbilicus, et genitalium virga descendens, quae laudabilia et honoranda monstrantur, quando in medio collocata consistunt. Capiti autem nostro, quod sensus capit universos, recte cervix quasi quaedam columna supponitur, docens nos religionem sanctam in unam fidei consistere validissimam firmitatem.