monumenta.ch > Cassiodorus > 6 > csg48.294 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 9, 2
Hinc et oculi, quasi sacrorum Testamentorum pulcherrima duo volumina collocantur; ad quorum similitudinem omnia nobis combinata descendunt, ut aures, nares, labia, brachia, latera, crura, tibiae, pedes. In hac enim mystica dualitate compago totius corporis continetur; et sicut illa Testamenta ad unum respiciunt, unum sapiunt, ita haec officia in unam se convenientiam operationemque coniungunt.