monumenta.ch > Hieronymus > csg75.821 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 8, 9
Depressa est iuste ad ignorantiam, quae scire voluit contumaciter vetita. Modo enim signis aut coniecturis sapit aliqua, quae sine labore scire potuit universa. Illud tamen sancta conversatione purgata, Divinitatis auxilio recipit, quod insidiis decipientis amisit. Illuminita videt a Creatore, quae fuscata non potest a semetipsa cognoscere.