monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 8, 7
Fuit quidem in primo homine beatitudo naturalis, liberi arbitrii potens, et inviolata sententia; sed infelici transgressione deceptus, diabolica fraude perdidit, quod posteris traditurus acceperat; et ideo ad nos transmittere non potuit quod amisit. Inde propagatus interitus, inde humani generis nutrita defectio, inde ignorantia rationi contraria, inde noxiae curae, inde poenitenda consilia, inde obscurata cognitio, turpe desiderium, iustitiae neglectus, inde mille criminum lapsus, et plura nobis cum pecoribus communia quae Divinitas fecerat esse discreta.