monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 8, 6
Denique oculos nostros defigimus omnino cogitantes, aurium sensus obstruitur, gustus cessat, nares ab odoratibus vacant , lingua non habet vocem, et multis modis per talia signa cognoscitur anima in suis quodammodo cubiculis occupata. Haec ergo, ut putatur, in edito constituta, quasi pro tribunali sedens, appetitorum suorum noscitur esse moderatrix, boni malique iudex, ambigua discernens, noxia respuens, cum tamen ei gratia Divinitatis infulserit.