monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 8, 2
Plurimi autem in capite insidere manifestant (si fas est cum reverentia tamen dicere) ad similitudinem aliquam Divinitatis; quae licet omnia ineffabili substantia sua repleat, Scriptura tamen coelo insidere confirmat. Dignum enim fuit ut arcem peteret, quae se noverat coelesti operatione sublimem; et tali loco prae caeteris versari, unde reliqua membra debuissent competenti regimine gubernari.