monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.209 v > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 7, 5
Hoc autem veraciter fixeque credendum est, et Deum animas creare, et occulta quadam ratione iustissime illis imputare, quod primi hominis peccato teneantur obnoxiae. Melius est enim in tam occultis causis confiteri ignorantiam, quam periculosam assumere fortassis audaciam, cum dicat Apostolus: Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit ? Et iterum: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus .