monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 7, 4
Nam quemadmodum infans, qui peccandi non habet votum, reus debeat ullatenus inveniri, nisi aliqua ratione in ipsa origine animae culpa videatur esse transfusa? Unde Pater Augustinus, religiosissima dubitatione laudandus, nihil temere dicit esse firmandum, sed in ipsius esse secreto, sicut et alia multa, quae nostra non potest nosse mediocritas.