monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 7, 3
Opinione quoque fertur aliquorum, quod Creator ille potentissimus, sicut de corpore nostro semen carnis educit, ita et de animae qualitate animam novam posse generari; quatenus originalis illius peccati, quod catholica confitetur Ecclesia, per traducem delicti rea possit ostendi, nisi dono baptismatis fuerit absoluta.