monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 7, 1
Legimus in conditione rerum, mox ut de limo terrae corpus effectum est, statim Dominum insufflasse, factumque esse Adam in animam viventem. Insufflavit enim, dictum est, ad exprimendam operis dignitatem, ut agnosceretur aliquid eximium, quod eius ore prolatum est. Caeterum hoc significat insufflatio eius, quod mandatum et iussio.