monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 6, 7
Ecce iterum quadripertita subdivisione ad sustentationem corporis explicandam, pars ista refunditur. Prima est attractiva, rapiens de naturali, quod sibi necessarium sentit. Secunda, retentoria, assumpta retinens, donec ex his utilis decoctio procuretur. Tertia, translativa, quae accepta in aliud convertit atque transponit.