monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 6, 1
Virtutes animae naturales quinquepertitas veteres esse voluerunt. Prima est in utraque parte sensibilis, quae nobis tribuit intelligentiae sensum, per quam omnia incorporalia varia imaginatione sentimus: facit etiam corporales vigere sensus, id est, visum, auditum, odoratum, gustum et tactum, quo dura et mollia, lenia asperaque sentimus.