monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 5, 7
Tunc enim unicuique rei facultas sua videtur suppetere, cum illi nihil contrarium praevalet impedire. Sic et stultis iuvenibus obviat, quod aut imparilitate partium, aut crassitudine humorum materni uteri vitio suscepto, anima inepta nimis habitatione deprimitur, et vim suam exercere non praevalet inconvenientis domicilii sede praepedita; quod stultis accidere hodieque conspicimus, quos Graeci μωρίονας vocant.