monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 5, 2
Contra adversa vel prospera remedialis opponitur fortitudo. Fortitudo autem est considerata periculorum susceptio et laborum firma perpessio. Contra igitur illicitas et voluptates fervidas moderatrix nobis temperantia suffragatur. Temperantia quippe est adversus libidinem atque alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio.