monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 4, 6
Sed cum anima neque de continuatis, neque de disiunctis sit, quia corpus non est, clarum est eam quantitatem penitus non habere; sed ubicunque est, nec formam recipit, nec habere nobis dicenda est aliquam quantitatem. Creatori tamen circumstantias earum et quantitates patere posse credendum est, quia omnia sub mensura, numero et pondere creavit : et ipsi soli sunt vere nota, qui ea fecit, qui mira potentia ipsas quoque cogitationes nostras quasi res visibiles intuetur; qui innocentis sanguinem audit clamantem ; ad postremum, qui novit omnia antequam fiant.