monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 4, 3
Caeterum nec ille lingua locutus est, quam constat esse corpoream; nec ille digitos habuit, unde cadentibus guttis incendium divitis temperare potuisset. Nam et reliqua in hunc modum suscipienda sunt, quae a lectione simili continentur. Parum est enim quod de creatura ista memorantur ad consuetudinem humani generis instruendam: ipsum quoque auctorem impassibilem, immutabilem, perenniter uno modo manentem, furere legimus, dormitare frequenter audivimus; non quod talia possint Domino convenire, sed ut res aliquae ex humana consuetudine facilius compendiosiusque noscantur.