monumenta.ch > Hieronymus > csg75.63 > 540 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 4, 2
Nec illud moveat quod Apostolus de Christo Domino dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo , etc. Ibi enim naturam vult intelligi. Caeterum incorporeus Deus, ubique totus, atque incomprehensibilis est, quam potuit habere formam? Illud autem quod in Evangelio legitur , post huius lucis occasum Abrahae sinibus egentem Lazarum fuisse susceptum; divitem vero flammis adurentibus aestuantem, guttam postulasse unde eius temperaretur incendium; ideo intelligitur positum, ut humani generis rerum ruinosa praesumptio quid formidare debuisset agnosceret.