monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 3, 8
Nam si ipsum in se lucidum non esset, rerum tantam conspicientiam non haberet. Tenebrosis ista non data sunt. Omnia caeca torpescunt. Istius enim tam violenta sunt lumina, ut etiam intueantur absentia. Animae tamen tunc multo clariores atque immutabiliores efficiuntur, cum a Dei gratia bonis actibus non recedunt. Earum enim speculativa virtute multa atque ardua, quae in arcano naturae recondita sunt, inspici et comprehendi usu ipso certissimum est.