monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 3, 2
Quod ideo finiri nequit, quia nulla ut corpus, aliquot elementorum diversitate concretum est. Unum enim atque simplex habere nescit adversum; et ideo semper manet, quoniam in essentia sua non habet litem. Sic immortalia cuncta creata dicuntur, quibus spiritualis est concessa substantia. Nos autem lumen esse potius non improbe dixerimus propter imaginem Dei, quam inter conditiones rerum (quantum illi pro modulo suo necessarium fuit) decenter accepisse memoratur.