monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 3, 1
Qualitatem itaque substantiae huius auctores igneam esse dixerunt, propterea quod mobili semper ardore vegetetur, et iuncta corpori calore suo membra vivificet; deinde quod cuncta coelestia flammeo referunt vigore constare, non isto fumeo, consumptibili et temporali, sed ex tranquillo, nutritore atque immortali. Hoc neque minuitur, neque crescit; sed in susceptae originis dignitate iugiter perseverat.