monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 34
Constat ergo animam in hoc mundo instabili et variabili voluntate converti, bonarumque rerum esse amissibilem ac receptibilem, nec uno semper voluntatis suae rigore subsistere, sed etiam contra propositum suum multiplici se conversione mutare. Nec de illis sumus qui dicunt recolere magis animas , quam discere usuales artes et reliquas disciplinas; cum et ad interrogata sint paratae, ubi potuerint intellectu perveniente contingere, et nova sic audiant, quasi nihil ex eis ante didicissent. Ecce gravida definitio illa iam feta est, ecce in lucem (ni fallor) quae fuerant clausa, proruperunt. Non est quidquam de proposita complexione derelictum, cuius talis est disciplina, ut id quod intendit, ita explicet atque determinet, ut neque minus, neque amplius aliquid dixisse videatur.