monumenta.ch > Hieronymus > Amos, 6 > sectio 19 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 32
Quapropter haec anima, cuius diximus originem, non intelligenda est pars Dei, ut quidam dementium irreligiosa voluntate putaverunt, quia convertibilis est; neque angelorum, quia carni sociabilis est; neque ex aere, neque ex igne, neque ex aqua, neque ex terra, neque ex eis quae mutua complexione iunguntur; sed simplex et propria quaedam natura, et ab aliis spiritibus discreta substantia, quam longe subtiliorem aere, et lucidiorem debemus advertere, quando istum vulgariter intuemur, illam vero conditione carnis aspicere non valemus.