monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 30
Nam si nos unus rigor, unum propositum contineret, nec boni ex malis, nec beati ex improbis mutabilitatis beneficio redderemur. Sed ut causa varietatis huius evidentius possit agnosci, recordemur (ut dictum est) prudentiam non esse nobis immutabilem contributam; et ideo sapimus, cum divina illuminatione bene gerimus; atque iterum desipimus, cum delictis caligantibus obscuramur . Affectio enim, quae venit et recedit, semper incerta est.