monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 28
Alioquin absurdum est putare minus posse liberam, quam mole brutissimi corporis ingravatam. Talia enim intelligere posse non dubium est, et angelos et potestates aereas, vel caetera quae sublimi atque immortali substantia constare noscuntur. Reliquum est ut nunc obnoxiam mobilitati currente ordine doceamus. Atque utinam esset ambiguum, et non facile probaremus, in quam partem frequenter currimus .