monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 27
Nunc sciendum est haec immortalis anima quemadmodum degere sentiatur. Vivit in se post huius saeculi amissionem non reflante spiritu, sicut corpus, sed aequali mobilitate, quae illi attributa est: pura, subtilis, cita, aeterna, videt, audit, tangit, ac reliquis sensibus efficacius valet; non iam ex partibus suis haec intelligens, sed omnia spiritualiter ex toto cognoscens.