monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 25
Verum hanc immortalitatem animae, non talem debemus advertere, quae nullam recipiat passionem; est enim mutabilitati obnoxia et moeroribus pervia; sed tamen inter quaevis taedia vel anxietates continuationis beneficio perseverat. Singulariter autem immortalis Deus est, singulariter iustus, singulariter potens, singulariter bonus, singulariter sanctus. Quoniam licet ista, vel his similia hominibus vel angelis inesse dicantur, nullatenus tamen ad eius altitudinem reverendae potestatis attingunt.