monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 24
Nam et hinc immortalem debemus agnoscere, quod appetit de immortalitate cogitare; desiderat enim post mortem corporis sui nominis famam relinquere, cupit sine fine laudari; et bona conscientia plus est de futuris attonita, ne a posteris maculetur relata. Hinc est quod inter sublimiores constat auctores, quia quidquid dignitate rationis erigitur, mortis iniuria non premitur. Adde quod veritas absolute profitetur malis iuge supplicium, bonis perpetua gaudia se daturam; ut non sit fas cum haesitatione recipi, quod dignatur omnipotens Divinitas polliceri.