monumenta.ch > Hieronymus > Ecclesiastes, 10 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 22
Nam cum eas ad imaginem et similitudinem auctoris sui legamus effectas, quis audeat contra sanctam auctoritatem mortales dicere? ut impudenter potius asseratur eas a Creatoris sui similitudine discrepare. Nam quemadmodum poterat esse imago aut similitudo Dei, si animae hominum mortis termino clauderentur? Ille enim ineffabiliter semper vivens, ineffabiliter semper manens, perennitatem ipse custodiens, qui omnia continet, omnia disponit, potens est sine dubitatione immortalis immortalia facere, et pro suo modulo vitae competentia dare.