monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 21
Iterumque proponunt: Quidquid a contrarietate originali non corrumpitur, immortale iugiter perseverat; anima igitur, quoniam simplex atque pura est, sine dubio immortalis est. Adiiciunt quoque: Omne rationale quod seipsum movet, immortale est; anima autem rationalis seipsam movet; igitur immortalis est. Nos autem immortales esse animas facile veridicis lectionibus approbamus.